ABITELLO

ABITELLO
ABITELLO
infame vestis genus Italis, quod Hispanis Santbenito dicitur, paenitentibus, ut gestent, imponi solitum. Cum enim in Communione Romana paenitentibus ac reconciliatis Ecclesiae, variae irrogentur poenae, peregrinatio, relegatio, derrusio in Monasterium, mulctae pecuniariae etc. omnium usitatissima est gestation Crucium in vestibus paenitentialibus, quibus induti omnium ludibriis ac contumeliis, licet atrocissimis, et a vilissimis hominibus sibi illatis, exponuntur. Cruces autem non semper eôdem modô huiusmodi vestibus affixae fuerunt. Primo enim duas cruces gestare renebantur, ita dispositas, ut utraque harum suae papillae responderet, iuxta Concil. Tholosan. A. c. 1229. et Dominici literas. Postca, ut paenitentes patentius omnium oculis exponerentur, sive adversi sive aversi essent, decretum ut unam ante pectus, alteram retro inter spatrulas gestarent. Imo nonnumquam et tertia addita, in capucio, vel in velo, in Actis Conc. Biterr. c. 26. Vestis autem illa olim erat livida, ad modum scapularis Monachi, sine capucio facta; et cruces illi impositae crocei coloris erant erectae, unum seil, brachium erectum, alterum transversale, aliquando pro gravitate delicti erant duo brachia transversalia. Nunc vero in Hispania palliamentum hoc est crocei coloris, et cruces illi impositae obliquae, s. Andreae cruces vulgo dictae, rubei: quod Saccum benedictum appellant, quia antiquitus, ut ait Lud. a Paramo, istiusmodi sacci, a poetnitentibus sponte assumit, benedici solebant: quem morem, quia labente tempore exolevit, Inquisition, in haeresis detestationem, renovavit. Imponuntur enim hae cruces illis, qui Baeresibus crediderunt, ac nonnumquam illis quoque qui eas dogmatiyaverunt, ita tamen ut continuo ab Episcopis seu Inquisitoribus moniti, a suis erroribus resiliant. Atque his quidem cruces aut ad tempus tantum aliquod imponuntur; aut si ad totam vitam, post annorum aliquot gestationem in alio sermone seu actione fidei, rursus deponuntur; vel ob infirmam valetudinem, vel etiam ob insignem paenitentis humilitatem et vera conversionem. In illis vero dissicilius dispensatur. Hunc vestitum porro qui iniussus abiecerit aut domi forisque occultaverit, ut impaenitens habetur puiturque. Imo vestitus ille paenitentilum et saccus haereticorum damnatorum, Sambenita scil. seu Abitello et Samarra, suspenditur in ea Ecclesia, in cuius parochia habitârunt, in memoriam sempiternam, inscriptis et renovatis in illis nominibus Haereticorum, simulque delicti ac haereseos eorum. Quae insignia qui inde furari ausit, ut contemptor religionis ac Iudicum fustibus seuflagellis castigatur aut ei mulcta imponitur, aut is in exilium eicitur, Eymericus Director. Inquisitor. part. 3. Simancas de Catholicis Institut. tit. 47. Alii, nec non hîc passimm, inprimis ubi de Crucium Gestatione.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • CRUCIUM Gestatio in vestibus — in Ecclesia Romana partim honoris et officii, partim ignominiae signum est. Prior usus ex dictis paulo supra aliquatenus liquet. Posterior, ex iis, quae diximus retro, voce Abitello. Et quidem duae, tres; parvae, magnae, pro ratione delicti,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”